OPOBALSAMUM

OPOBALSAMUM
OPOBALSAMUM
de succo proprie, sicut balsamum de aibore; cum Iustin. l. 36. c. 3. inversâ vice opobalsamum pro arbore, balsamum pro lacrima posuerit: Graece ὀποβάλσαμον, quasi ὀπὸς τῆς βαλσάμου. Plin. l. 12. c. 25. Sucus e plaga manat, quem opobalsamum vocant, suavitatis eximiae, sedtenui gutta, ploratulanis parva colligitur in cornua. Dioscorides l. 1. c. 18. ῥεῖδὲ ὀλίγον ὠς καθ᾿ ἕκαςτον ἔτος μὴ πλεῖον ἢ ἓξ ἤ ἑπτὰ χοέας συναθρόιζεςθαι, Tenuiter autem fluit, ut quotannis non plus quam sex aut septem Χοεῖς, h. e. congii colligantur. Sic aetate Alexandri, quâ vixit Theophrastus, totidem congii omnibus annis colligebantur, referente hôc Scriptore: Atqui Plin. loc. cit. narrat, suô aev ô vel singularum arborum venam largiorem fluxisse, ex singulis nempe arboribus plus tum balsami collectum fuisse, quam Alexandri temporibus et Theophrasti ex omni totius anni fecunditate. Ita enim is, Alexandrô magnô ibi (in Iudaea) res gerente totô die aestivô unam concham impleri iustum erat. Omni (Salmasius legit, erat homini. Anni) vero fecunditate e maiore borto congios senos, e minore singulos, cum duplo rependebatur argento. Qui sunt septem congii, quos singulis annis colligi refert Dioscorides, loc. cit. Addit Plin. Nunc etiam singularum arborum largior vena, ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 591. et paulo insra. Universus autem hic halsami reditus, ad Fiscum pertinebat, qui arborem serendam, colendam, incidendam curabat et balsamum ex ea collectum vendebat: quod purum putumque trecenis denariis vaenibat. qui vero a fisco emebant Mercatores, ini tantum liquorem illum malâ fraude augebant, admixtis aliis sucis, ut mille denarios facerent ex ea mensura, sextario videl. pro qua trecentos tantum denarios dedissent. Erat autem sexarius congii sexta pars et 20. pendebat uncias, in vino: quô levius erat nonâ parte oleum, quâ menfurâ opobalsamum pensitabatur. Quod autem plus balsami recentiore aevô collectum, quam Alexandri tempore, hinc fuit. Ante victoriam Romanorum, in Iudaea, arborum balsamum sudantium duo tantum erant horti, iique Regii et paucorum iugerum. Sub Romanis spatium amplificatum est et arbores propagatae et plures factae: nec propagatione tantum numerosiores, sed etiam culturâ et curâ, proceriores singulae effectae. Unde duplici modô uberius balsamum colligi coepit. Eius probationem Servius, quasi a Plinio, hanc refert in Virg. l. 2. Georg. v. 119. Probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est. Si contra Solem fevatur, et corruptum non sit, manum ferentis exurit. Quod apud Plinium non reperitur, qui postquam varias speciesenumeravit, quibus balsamum adulteretur, ita scribit loc. cit. Nequissime autem gummi, quoniam inarescit (pro quo forte inardescit, legit Servius) in manu inversa et in aqua sidit: quae probatio est gemina. Debet sincerum et inarescere, sed hoc e gummi arescere additâ fragili crusta evenit, et gustu deprehenditur. Ubi nequissime balsamum gummi adulterari dicit, quia diffcillime deprchenditur: geminam quippe habet probationem sinceri, quod in manu inversa inarescit et crustam concipit et quod in aquam inditum ad ima vasis sidit. Sed fraus sic deprehenditur, quod opobalsamum gummi adulteratum arescit, crustâ fragili additâ; at
crusta sinceri, quod in manu inversa inarescit, fragilis non est etc. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ubi supra, et quae retro dicta de Balsamo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Opobalsămum — Opobalsămum, Art Balsamodendron u. der davon gewonnene Mekkabalsam, s.d. O. siccum, so v.w. Tolubalsam …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Opobalsămum — (Opobalsam, v. griech. opós, Pflanzensaft), s. Tolubalsam; O. verum, s. Mekkabalsam …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Opobalsamum — Opobalsam Op o*bal sam, Opobalsamum Op o*bal sa*mum, n. [L. opobalsamum, Gr. ?; ? vegetable juice + ? balsam.] (Med.) The old name of the aromatic resinous juice of the {Balsamodendron opobalsamum}, now commonly called {balm of Gilead}. See under …   The Collaborative International Dictionary of English

  • opobalsamum — SYN: balm of Gilead. [G. opobalsamon, the juice of the balsam tree, fr. opos, juice, + balsamon] …   Medical dictionary

  • opobalsamum — (o po bal sa mom ) s. m. Nom donné autrefois au baume de la Mecque. ÉTYMOLOGIE    Termes grecs signifiant suc et baume …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • opobalsamum — op·o·bal·sa·mum …   English syllables

  • opobalsamum — noun see opobalsam …   Useful english dictionary

  • Commiphora opobalsamum — Commiphora opobalsamum …   Wikipédia en Français

  • Commiphora opobalsamum — Commiphora opobalsamum …   Wikipédia en Français

  • Balsamodendron opobalsamum — Opobalsam Op o*bal sam, Opobalsamum Op o*bal sa*mum, n. [L. opobalsamum, Gr. ?; ? vegetable juice + ? balsam.] (Med.) The old name of the aromatic resinous juice of the {Balsamodendron opobalsamum}, now commonly called {balm of Gilead}. See under …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”